Deut 32:43
|
Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.
|
Tob 3:3
|
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
|
Esth 8:13
|
Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
|
Ps 57:11
|
Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
|
Ps 139:13
|
Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
|
Ps 149:7
|
ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
|
Sap 11:16
|
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;
|
Eccli 12:4
|
Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ.
|
Eccli 12:7
|
nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
|
Eccli 25:21
|
et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
|
Eccli 25:21
|
et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
|
Eccli 28:1
|
Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
|
Eccli 35:23
|
et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet:
|
Eccli 39:33
|
Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.
|
Eccli 39:35
|
Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt:
|
Isa 59:18
|
sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet.
|
Ier 46:10
|
Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
|
Ezech 25:12
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis:
|
Ezech 25:14
|
Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
|
Ezech 25:15
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
|
Ezech 25:17
|
faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.
|
I Mach 2:67
|
Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri.
|
I Mach 3:15
|
Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.
|
I Mach 7:24
|
et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
|
I Mach 7:38
|
fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
|
I Mach 9:42
|
Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis.
|
II Mach 8:11
|
statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura.
|
Lc 18:7
|
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
|
Lc 18:8
|
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
|
II Cor 7:11
|
Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
|
II Thess 1:8
|
in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
|
I Petr 2:14
|
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
|