Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vindemia

Lev 26:5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
Isa 24:7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
Isa 24:13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.
Isa 32:10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
Lam 1:22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
Mich 7:1 Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
Apoc 14:18 Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus.