Gen 49:24
|
Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israël.
|
Idc 15:14
|
Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
|
Idc 16:9
|
latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus, clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
|
Idc 16:12
|
Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim super te, Samson: in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
|
Iob 39:5
|
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?
|
Ps 2:3
|
Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
|
Ps 106:14
|
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
|
Ps 115:16
|
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
|
Prov 7:22
|
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
|
Eccles 7:27
|
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.
|
Eccli 6:31
|
decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.
|
Eccli 21:22
|
Compedes in pedibus, stulto doctrina: et quasi vincula manuum super manum dextram.
|
Isa 28:22
|
Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.
|
Isa 52:2
|
Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion;
|
Ier 2:20
|
A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
|
Ier 5:5
|
Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.
|
Ier 27:2
|
Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
|
Ier 30:8
|
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo: et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
|
Ezech 3:25
|
Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
|
Nah 1:13
|
Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
|
Act 16:26
|
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
|
Act 20:23
|
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
|
Phil 1:13
|
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
|
II Tim 2:9
|
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
|
Heb 11:36
|
Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
|