Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vim

Gen 41:26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
Idc 8:1 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
IV Reg 5:16 At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
Iob 19:7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
Iob 35:9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Ps 37:12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam.
Sap 5:11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius;
Sap 7:20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
Sap 16:22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans;
Sap 19:12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Eccli 20:3 sic qui facit per vim judicium iniquum.
Isa 10:2 ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
Isa 38:14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me.
Ezech 18:7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,
Ezech 18:18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
Hab 1:2 Usquequo, Domine, clamabo,et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?
Mt 11:12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Lc 16:16 Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Act 21:35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.