Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vigilia

Ex 14:24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
I Reg 11:11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
Eccli 38:27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
Eccli 38:28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
Eccli 38:31 Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
Eccli 38:34 Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
Eccli 42:9 Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat:
Mt 14:25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
Lc 12:38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Lc 12:38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.