Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vigilate

I Esd 8:29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.
Mt 26:38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Mc 13:33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Mc 13:35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
Mc 14:34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.
Mc 14:38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
Act 20:31 Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
I Petr 4:7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
I Petr 5:8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: