Gen 38:14
|
Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
|
Gen 38:19
|
et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
|
Iudith 10:2
|
Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ,
|
Iudith 16:9
|
Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.
|
Isa 54:4
|
Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
|