Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

viduam

Lev 21:14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
Deut 24:19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
III Reg 17:20 Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?
Ps 145:9 Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
Eccli 35:17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
Isa 1:17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.
Ier 22:3 Hæc dicit Dominus: Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Bar 4:12 Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
Ezech 22:7 Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.
Ezech 44:22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Ezech 44:22 Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Zach 7:10 Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Lc 4:26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
Lc 21:2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.