Gen 16:13
|
Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.
|
Gen 20:10
|
Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?
|
Gen 37:10
|
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
|
Gen 41:32
|
Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
|
Deut 1:31
|
Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
|
Deut 9:2
|
populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
|
I Reg 19:5
|
Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
|
I Reg 28:13
|
Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra.
|
II Reg 18:11
|
Et ait Joab viro, qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum?
|
II Reg 18:21
|
Et ait Joab Chusi: Vade, et nuntia regi quæ vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.
|
III Reg 20:13
|
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? Ecce, ego tradam eam in manu tua hodie: ut scias, quia ego sum Dominus.
|
III Reg 21:29
|
Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
|
II Esd 9:9
|
Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.
|
Iob 38:17
|
Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
|
Ier 1:12
|
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
|
Ier 3:6
|
Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et formicata est ibi.
|
Ier 12:3
|
Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
|
Ier 33:24
|
Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? Et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
|
Ezech 8:15
|
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his.
|
Ezech 8:17
|
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas.
|
Ezech 16:50
|
et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti.
|
Ezech 47:6
|
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
|
Dan 2:41
|
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
|
Dan 2:41
|
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.
|
Dan 2:43
|
Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.
|
Dan 2:45
|
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
|
Dan 4:17
|
Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad cælum, et aspectus illius in omnem terram;
|
Dan 8:20
|
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
|
Dan 13:54
|
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
|
Io 8:57
|
Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
|
Io 9:37
|
Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
|
Io 20:29
|
Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.
|
Act 22:15
|
quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
|
Act 26:16
|
Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
|
Apoc 1:19
|
Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
|
Apoc 1:20
|
Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
|
Apoc 17:8
|
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.
|
Apoc 17:12
|
Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
|
Apoc 17:15
|
Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
|
Apoc 17:16
|
Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
|
Apoc 17:18
|
Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
|