Gen 22:14
|
Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
|
Num 12:8
|
ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi?
|
Num 24:16
|
dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:
|
I Reg 16:7
|
Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
|
Iob 10:4
|
Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
|
Iob 41:25
|
Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
|
Iob 42:5
|
Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
|
Eccles 3:13
|
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
|
Eccli 23:25
|
Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?
|
Eccli 23:27
|
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
|
Isa 29:15
|
Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos?
|
Ezech 8:12
|
Et dixit ad me: Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui: dicunt enim: Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram.
|
Ezech 9:9
|
Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
|
Ezech 12:27
|
Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.
|
Dan 13:20
|
Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
|
Mt 6:4
|
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
|
Mt 6:6
|
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
|
Mt 6:18
|
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
|
Mc 5:38
|
Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
|
Io 6:40
|
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
|
Io 9:19
|
et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt?
|
Io 10:12
|
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;
|
Io 11:9
|
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:
|
Io 12:45
|
Et qui videt me, videt eum qui misit me.
|
Io 12:45
|
Et qui videt me, videt eum qui misit me.
|
Io 14:9
|
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
|
Io 14:9
|
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
|
Io 14:17
|
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
|
Io 14:19
|
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
|
Rom 8:24
|
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
|
II Cor 12:6
|
Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
|