Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

videri

II Reg 17:17 Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel: abiit ancilla et nuntiavit eis: et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium: non enim poterant videri, aut introire civitatem.
Tob 12:19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
Prov 26:12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.
Sap 13:5 a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
Eccli 7:5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
II Mach 5:2 Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos:
I Cor 7:36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.