Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

videret

Gen 2:19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.
Gen 8:8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.
Gen 11:5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,
Gen 32:25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
Gen 34:1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
Idc 14:8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
I Reg 26:12 Tulit igitur David hastam, et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam, qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
III Reg 9:12 Et egressus est Hiram de Tyro, ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei,
II Par 25:3 Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum,
Tob 1:17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
Tob 10:7 Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.
Iudith 15:9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
Iob 10:18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
Iob 33:28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
Ps 40:7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
Lam 3:50 AIN. Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
Ion 4:5 Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
I Mach 7:9 ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
Mt 12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
Mt 22:11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Mt 26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Mc 8:23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Mc 8:25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Mc 9:24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.
Mc 10:14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
Lc 2:26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Lc 10:32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
Lc 13:12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Lc 19:4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
Io 8:56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
Heb 11:5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.