Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

viderem

Iob 31:21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem,
Ps 39:13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
Ps 62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Eccles 2:3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.
Cant 6:10 SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
Isa 21:3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
Ier 20:18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et sonsumerentur in confusione dies mei?
Dan 8:15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Act 22:11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
Apoc 1:12 Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: