Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

viderat

Gen 41:17 Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis,
Gen 42:9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis.
Idc 7:13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo: et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere: cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terræ funditus coæquavit.
I Reg 14:52 Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi.
I Reg 17:55 Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
Iob 20:9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
II Mach 3:36 Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei.
Io 9:18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:
Act 7:44 Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.