Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

videram

Idc 13:10 festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
Esth 10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
Ezech 8:4 Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
Ezech 10:15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
Ezech 10:22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Ezech 11:24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.
Ezech 43:3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.
Ezech 43:3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem: et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar: et cecidi super faciem meam.
Dan 7:7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Dan 8:1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,
Dan 8:6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.
Dan 9:21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.