IV Reg 23:17
|
Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel.
|
Tob 5:12
|
Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video?
|
Tob 11:17
|
Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum.
|
Tob 14:13
|
video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei.
|
Iob 32:8
|
Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
|
Iob 32:12
|
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
|
Prov 7:7
|
et video parvulos; considero vecordem juvenem,
|
Ier 1:11
|
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
|
Ier 1:13
|
Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
|
Dan 3:92
|
Respondit, et ait: Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
|
Zach 5:2
|
Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
|
Io 4:19
|
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
|
Io 9:11
|
Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
|
Io 9:15
|
Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
|
Io 9:25
|
Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
|
Act 7:55
|
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
|
Act 8:23
|
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse.
|
Act 17:22
|
Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
|
Act 27:10
|
dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
|
Rom 7:23
|
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
|