IV Reg 17:13
|
Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea, et cæremonias juxta omnem legem, quam præcepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
|
II Par 33:18
|
Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël.
|
Iob 34:26
|
Quasi impios percussit eos, in loco videntium:
|
Isa 32:3
|
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
|
Ezech 28:18
|
In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
|