Ex 4:11
|
Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego?
|
I Reg 9:9
|
(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
|
II Reg 24:11
|
Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens:
|
I Par 21:9
|
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens:
|
II Par 16:10
|
Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum: valde quippe super hoc fuerat indignatus: et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
|
Prov 20:12
|
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
|
Eccles 2:17
|
Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
|
Isa 28:7
|
Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
|