Io 9:41
|
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
|
Rom 8:25
|
Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
|
Heb 2:8
|
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
|
Heb 2:9
|
Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
|
Heb 3:19
|
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
|