Gen 22:14
|
Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
|
Ex 33:20
|
Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet.
|
Lev 13:10
|
et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
|
Lev 13:29
|
Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
|
Deut 1:35
|
Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
|
Deut 1:36
|
præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
|
Deut 32:36
|
Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.
|
Tob 11:8
|
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
|
Iob 20:9
|
Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
|
Iob 24:15
|
Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.
|
Iob 33:26
|
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
|
Ps 48:11
|
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas;
|
Ps 48:20
|
Introibit usque in progenies patrum suorum; et usque in æternum non videbit lumen.
|
Ps 63:6
|
Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
|
Ps 88:49
|
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
|
Ps 93:7
|
Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
|
Ps 111:10
|
Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet; desiderium peccatorum peribit.
|
Eccli 16:21
|
Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
|
Eccli 25:18
|
Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis:
|
Eccli 43:35
|
Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?
|
Isa 26:10
|
Misereamur impio, et non discet justitiam; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
|
Isa 40:5
|
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
|
Isa 53:10
|
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
|
Isa 53:11
|
Pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
|
Ier 12:4
|
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
|
Ier 17:6
|
Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
|
Ier 22:10
|
Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ.
|
Ier 22:12
|
sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
|
Ier 29:32
|
idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus: non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus Dominum.
|
Ezech 12:13
|
et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum: et ipsam non videbit, ibique morietur.
|
Ezech 20:48
|
et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.
|
Lc 3:6
|
et videbit omnis caro salutare Dei.
|
Io 3:36
|
Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
|
Io 8:51
|
Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
|
Heb 12:14
|
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
|
Apoc 1:7
|
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam: amen.
|