Lev 14:36
|
At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
|
Ruth 3:3
|
Lavare igitur, et undere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.
|
I Reg 24:16
|
Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
|
II Reg 14:24
|
Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
|
IV Reg 6:17
|
Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei.
|
I Par 12:17
|
Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
|
Tob 8:14
|
Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
|
Iob 3:9
|
Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
|
Iob 7:7
|
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
|
Iob 20:17
|
(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
|
Ps 9:32
|
Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
|
Ps 13:2
|
Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
|
Ps 52:3
|
Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
|
Prov 24:18
|
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
|
Isa 6:10
|
Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
|
Isa 33:15
|
Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
|
Isa 47:10
|
Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
|
Ezech 12:12
|
Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum: facies ejus operietur, ut non videat oculo terram:
|
I Mach 7:7
|
Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
|
Io 9:21
|
quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
|
I Cor 3:10
|
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
|
I Cor 10:12
|
Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
|