Iob 4:6
|
Ubi est timor tuus, fortitudo tua? patientia tua et perfectio viarum tuarum?
|
Iob 21:14
|
Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
|
Iob 26:14
|
Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
|
Iob 40:14
|
Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
|
Prov 8:22
|
Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.
|
Isa 51:20
|
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus; pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
|
Ier 11:13
|
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
|
Ezech 16:61
|
Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
|
Ezech 20:43
|
Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis: et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
|
Ezech 21:21
|
Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.
|
Ezech 36:31
|
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
|
Nah 3:10
|
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem: parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
|
Zach 10:5
|
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
|
Mt 22:9
|
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
|