Lev 25:22
|
seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
|
Lev 26:10
|
Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
|
I Reg 2:3
|
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes: recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.
|
I Par 4:22
|
Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: hæc autem verba vetera.
|
II Par 28:13
|
et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.
|
Cant 7:13
|
Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
|
Mt 13:52
|
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
|
II Cor 5:17
|
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
|