Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vestitus

II Reg 20:8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
IV Reg 6:30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
Ezech 9:2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
Dan 10:5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:
Mc 1:6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
Lc 9:29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens.
Act 12:21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
Apoc 19:13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.