Ex 22:9
|
ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest: ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo.
|
Num 4:11
|
Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
|
Num 4:13
|
Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
|
Deut 22:3
|
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
|
Deut 22:11
|
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
|
Deut 24:13
|
sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
|
II Reg 20:12
|
Amasa autem conspersus sanguine, jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
|
Iudith 12:15
|
Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
|
Iudith 16:9
|
Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.
|
Iudith 16:9
|
Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento lætitiæ in exultatione filiorum Israël.
|
Iob 29:14
|
Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
|
Ps 103:2
|
amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
|
Prov 25:20
|
et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
|
Prov 30:4
|
Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
|
Ezech 18:7
|
et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,
|
Ezech 18:16
|
et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:
|
Mt 6:28
|
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
|
Mt 9:16
|
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.
|
Mc 2:21
|
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
|
Mc 10:50
|
Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
|
Lc 5:36
|
Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
|
Lc 8:27
|
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
|
Apoc 19:16
|
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
|