Gen 33:14
|
Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
|
Ex 14:9
|
Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
|
Ios 3:13
|
Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
|
Ios 22:29
|
Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, præter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.
|
Idc 5:15
|
Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
|
Ruth 2:7
|
et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia: et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.
|
Esth 13:13
|
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
|
Iob 11:7
|
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
|
Iob 13:27
|
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,
|
Ps 16:5
|
Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
|
Ps 17:37
|
Dilatasti gressus meos subtus me; et non sunt infirmata vestigia mea.
|
Ps 76:20
|
In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
|
Cant 1:7
|
SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
|
Eccli 42:19
|
Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
|
Isa 60:14
|
Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
|
Lam 4:18
|
SADE. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
|
Dan 14:18
|
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc.
|
Dan 14:19
|
Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
|
Rom 4:12
|
et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
|
I Petr 2:21
|
In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
|