Deut 25:15
|
Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
|
Sap 1:6
|
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguæ ejus auditor.
|
Sap 2:18
|
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
|
Sap 15:1
|
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia.
|
Ier 10:10
|
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
|
Io 7:28
|
Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
|
I Io 5:20
|
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
|
Apoc 3:14
|
Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
|
Apoc 6:10
|
et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?
|