Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

verumtamen

Ex 8:28 Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
Ex 8:29 At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
Num 24:14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.
I Reg 8:9 Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
I Reg 12:20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc: verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
I Reg 15:35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.
II Reg 23:23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
III Reg 11:39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
III Reg 17:13 Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
IV Reg 10:29 verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, et in Dan.
IV Reg 14:3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quæ fecit Joas pater suus, fecit:
I Par 11:21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
I Par 11:25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
II Par 21:20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David: verumtamen non in sepulchro regum.
II Par 25:2 Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto.
Iob 2:6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est; verumtamen animam illius serva.
Iob 13:15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
Ps 38:12 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
Ps 74:9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita; bibent omnes peccatores terræ.
Isa 43:24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
Ier 10:24 Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
Ier 12:1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt?
Amos 9:8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.
Ion 2:5 Et ego dixi: Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
Soph 3:7 Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
Mt 18:7 Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.
Mt 26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Lc 22:22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
Lc 22:42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.