Deut 17:4
|
et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël:
|
Deut 22:20
|
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
|
Deut 25:15
|
Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
|
Ios 2:12
|
Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
|
Ios 14:7
|
Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
|
III Reg 17:24
|
Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
|
III Reg 22:16
|
Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
|
IV Reg 17:19
|
Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.
|
II Par 6:9
|
sed non tu ædificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
|
II Par 18:15
|
Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
|
II Par 31:20
|
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
|
II Par 35:22
|
Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
|
Eccles 9:2
|
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
|
Sap 12:27
|
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
|
Eccli 4:24
|
Pro anima tua ne confundaris dicere verum:
|
Eccli 5:13
|
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
|
Eccli 25:12
|
Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
|
Eccli 31:29
|
Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est.
|
Eccli 33:30
|
In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave.
|
Eccli 34:4
|
Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur?
|
Isa 28:28
|
Panis autem comminuetur; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
|
Ier 2:21
|
Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
|
Ezech 18:8
|
ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum:
|
Dan 2:45
|
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
|
Dan 10:1
|
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
|
Dan 13:48
|
Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël?
|
Zach 7:9
|
Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
|
Lc 16:11
|
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?
|
Io 4:37
|
In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
|
Io 5:31
|
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
|
Io 5:32
|
Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
|
Io 6:32
|
Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
|
Io 8:13
|
Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
|
Io 8:14
|
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
|
Io 8:16
|
et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
|
Io 8:17
|
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
|
Io 17:3
|
Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
|
Io 19:35
|
Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
|
Io 21:24
|
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus.
|
Act 12:9
|
Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre.
|
Gal 4:16
|
Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
|
Phil 2:27
|
Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
|
Tit 1:13
|
Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
|
Heb 6:12
|
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.
|
I Io 2:8
|
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
|
I Io 2:8
|
Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
|
I Io 2:27
|
Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.
|
I Io 5:20
|
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.
|
III Io 1:12
|
Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
|