Gen 50:20
|
Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
|
Ex 14:21
|
Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
|
I Reg 4:2
|
et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
|
II Par 20:22
|
Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt.
|
II Par 36:4
|
Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus, super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim: ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Ægyptum.
|
Esth 16:21
|
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium.
|
Prov 17:8
|
Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
|
Prov 17:20
|
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
|
Lam 3:3
|
ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
|
I Mach 11:55
|
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
|