Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

veritati

Iob 21:34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Io 5:33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Rom 2:8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
I Cor 13:6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
Gal 3:1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?
Gal 5:7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
II Thess 2:11 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
II Tim 2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
II Tim 3:8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
III Io 1:3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.