Gen 32:19
|
Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
|
Gen 39:10
|
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.
|
Gen 39:19
|
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
|
Gen 50:17
|
ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
|
Ex 5:9
|
Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus.
|
Ex 18:7
|
Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
|
Deut 2:26
|
Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens:
|
Ios 23:14
|
En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum.
|
Idc 11:28
|
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat.
|
Idc 18:15
|
Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis.
|
I Reg 3:17
|
Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quæ dicta sunt tibi.
|
I Reg 3:19
|
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
|
I Reg 16:18
|
Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.
|
II Reg 19:21
|
Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?
|
IV Reg 17:9
|
Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam.
|
IV Reg 19:4
|
Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt.
|
IV Reg 22:13
|
Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos: quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
|
II Par 9:29
|
Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat.
|
II Par 10:7
|
Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
|
II Par 20:34
|
Reliqua autem gestorum Josaphat priorum, et novissimorum, scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quæ digessit in libros regum Israël.
|
II Par 32:8
|
Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda.
|
Tob 2:23
|
Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.
|
Tob 10:10
|
Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,
|
Esth 15:11
|
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
|
Iob 9:14
|
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
|
Iob 15:3
|
Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
|
Iob 41:3
|
Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
|
Ps 7:1
|
Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
|
Ps 105:12
|
Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
|
Ps 118:28
|
Dormitavit anima mea præ tædio; confirma me in verbis tuis.
|
Ps 118:161
|
SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
|
Ps 144:13
|
Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
|
Prov 4:5
|
Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
|
Prov 5:7
|
Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.
|
Prov 6:2
|
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
|
Prov 7:24
|
Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
|
Prov 29:19
|
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
|
Prov 30:6
|
Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
|
Sap 1:16
|
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
|
Eccli 13:14
|
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
|
Eccli 16:24
|
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
|
Eccli 16:25
|
et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
|
Eccli 18:29
|
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.
|
Eccli 20:8
|
Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
|
Eccli 20:13
|
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
|
Eccli 20:29
|
Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
|
Eccli 23:20
|
Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
|
Eccli 27:26
|
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
|
Eccli 28:29
|
Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos:
|
Eccli 36:16
|
Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
|