Ex 34:6
|
Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
|
II Esd 7:2
|
præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
|
Ps 85:15
|
Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
|
Eccli 37:20
|
Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile.
|
Mt 22:16
|
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
|
Mc 12:14
|
Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
|
Io 3:33
|
Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
|
Io 7:18
|
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
|
Io 8:26
|
Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
|
Rom 3:4
|
Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.
|