Lev 3:10
|
cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
|
Lev 3:14
|
Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia:
|
Num 5:22
|
Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.
|
I Reg 24:4
|
Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.
|
Ier 4:19
|
Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii.
|
Ier 51:34
|
Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane: absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
|
Mt 15:17
|
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
|
Lc 15:16
|
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
|
Io 3:4
|
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
|
Apoc 10:9
|
Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
|