Iob 20:20
|
Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.
|
Iob 20:23
|
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum!
|
Iob 32:19
|
En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
|
Ps 16:14
|
Frameam tuam ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
|
Ps 30:10
|
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
|
Ps 43:25
|
Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
|
Prov 13:25
|
Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
|
Prov 18:20
|
De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
|
Cant 5:4
|
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
|
Eccli 36:20
|
Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior.
|
Isa 16:11
|
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
|
Lam 1:20
|
RES. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
|
Ezech 3:3
|
et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
|
Dan 2:32
|
Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,
|
Hab 3:16
|
Audivi, et conturbatus est venter meus; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
|
Lc 11:27
|
Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti.
|
I Cor 6:13
|
Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.
|
Phil 3:19
|
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
|
Apoc 10:10
|
Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:
|