Ex 18:6
|
Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
|
Ios 5:14
|
Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
|
I Reg 17:45
|
Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël, quibus exprobrasti
|
II Par 35:21
|
At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
|
Ps 39:8
|
tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
|
Isa 66:18
|
Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis; et venient, et videbunt gloriam meam.
|
Zach 2:10
|
Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
|
Lc 13:7
|
Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
|
Lc 19:13
|
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
|
Io 5:7
|
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
|
Io 8:14
|
Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
|
Io 14:3
|
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.
|
Io 14:28
|
Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.
|
Io 17:11
|
Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
|
Io 17:13
|
Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
|
II Cor 13:1
|
Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
|
I Tim 4:13
|
Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.
|
Heb 10:7
|
Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
|
Heb 10:9
|
tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
|
Apoc 2:5
|
Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.
|
Apoc 3:11
|
Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
|
Apoc 16:15
|
Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
|
Apoc 22:7
|
Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus.
|
Apoc 22:12
|
Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
|
Apoc 22:20
|
dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu.
|