Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

venias

Idc 11:33 Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël.
I Reg 15:7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila, donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.
II Reg 5:25 Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa, usque dum venias Gezer.
III Reg 15:19 Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
Esth 5:4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi.
Ier 40:4 Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge:
Ezech 47:20 Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath: hæc est plaga maris.