Gen 25:33
|
Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
|
Gen 31:15
|
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?
|
Lev 25:27
|
computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
|
Deut 32:30
|
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
|
Iudith 7:13
|
dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
|
Prov 31:24
|
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
|
Ezech 7:13
|
Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur: et adhuc in viventibus vita eorum: visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.
|
Nah 3:4
|
Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.
|
Mt 13:46
|
Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
|
Act 4:37
|
cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
|
Act 5:1
|
Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
|
Heb 12:16
|
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
|