Lev 25:23
|
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
|
Lev 25:24
|
unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
|
Lev 25:31
|
Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
|
Lev 27:27
|
Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.
|
Lev 27:28
|
Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino:
|