Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

velle

Gen 27:4 fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Gen 27:14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
Idc 19:7 At ille consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
Eccli 7:5 Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
Eccli 7:14 Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona.
II Mach 6:23 At ille cogitare cœpit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam, et ingenitæ nobilitatis canitiem, atque a puero optimæ conversationis actus: et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta, respondit cito, dicens præmitti se velle in infernum.
II Mach 11:24 audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
II Mach 11:29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
II Mach 12:8 Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniæ, velle pari modo facere habitantibus secum Judæis,
Rom 7:18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio.
II Cor 8:10 Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore:
Phil 2:13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.