Num 4:8
|
extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
|
Ps 60:5
|
Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum.
|
Ps 62:8
|
Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
|
Sap 10:17
|
Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem;
|
Sap 17:3
|
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
|