Idc 12:2
|
Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
|
III Reg 18:2
|
Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.
|
Iob 1:19
|
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt; et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
|
Ezech 38:15
|
et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, cœtus magnus, et exercitus vehemens.
|
II Mach 10:29
|
Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes:
|