Gen 30:35
|
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
|
Gen 31:8
|
Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt.
|
Gen 31:10
|
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
|
Gen 31:12
|
Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.
|
Ex 35:24
|
argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
|
Lev 7:24
|
Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
|
Sap 15:4
|
Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores,
|