Ex 20:7
|
Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
|
Ps 5:10
|
Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.
|
Ps 62:10
|
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;
|
Ps 126:1
|
Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
|
Eccles 2:19
|
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum?
|
Isa 45:18
|
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam, ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
|
Lam 4:17
|
AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
|
II Mach 12:44
|
(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),
|
Mc 7:7
|
in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
|