Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vanitatis

Ps 25:4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
Eccles 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccles 9:9 Perfruere vinum cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Eccles 11:8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
Isa 5:18 Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
Isa 24:10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
Ier 10:8 Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
II Petr 2:18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: