Iob 11:11
|
Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
|
Ps 4:3
|
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
|
Ps 118:37
|
Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
|
Ps 143:8
|
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
|
Ps 143:11
|
eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
|
Prov 30:8
|
vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria:
|
Eccles 2:11
|
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
|
Eccles 2:17
|
Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
|
Eccles 4:7
|
Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
|
Eccles 6:11
|
Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
|
Ier 2:5
|
Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?
|
Ier 16:19
|
Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
|