Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

vanitate

II Esd 1:7 vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cæremonias, et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.
Iob 31:5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
Ps 51:9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
Ps 61:10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
Ps 77:33 Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
Ps 138:20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
Eccli 3:26 multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.
Eccli 17:29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
Eccli 23:8 In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
Eph 4:17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,