IV Reg 17:15
|
Et abjecerunt legitima ejus, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes, quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
|
Ps 38:12
|
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
|
Ps 88:48
|
Memorare quæ mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
|
Isa 30:7
|
Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce.
|
Isa 49:4
|
Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi, ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
|
Zach 10:2
|
Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
|