Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

valles

Num 24:6 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.
III Reg 18:5 Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.
Iudith 16:5 Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ: cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles.
Ps 64:14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.
Isa 22:7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Ier 48:8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus:
Ezech 32:6 Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
Mich 1:4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.