Gen 23:15
|
Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
|
Gen 31:29
|
valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
|
Deut 30:12
|
nec in cælo situm, ut possis dicere: Quis nostrum valet ad cælum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?
|
I Par 21:22
|
Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
|
I Par 21:24
|
Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
|
Tob 6:9
|
Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
|
Eccles 1:10
|
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
|
Mt 5:13
|
Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
|
Gal 5:6
|
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
|
Gal 6:15
|
In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
|
Heb 9:17
|
Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
|
Iac 5:16
|
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
|